- HEINSIUS Daniel
- HEINSIUS DanielS. Marci Eques, Politices et Historiarum. in Acad. Lugduno-Batava Profellor clarissimus. Natus Gandavi A. C. 1580. stirpe consulari, inter maximos Reip. Belgicae fluctus per multa dura et aspera iactatus, vix triennis, patriâ extorris fuit, Fortunae privignum se hinc vocare solitus: Hagae Comitis initiis literarum iactis, inde in Zelandiam abiit, breviqueve tantum profecit, ut decimo aetatis anno commilitoni suo venustâ parentaverit elegiâ, evius ultimum distichon:Qui nondum undecimum vidi transire decembrem,Haec ego de puero carmina canto puer.Post haec, severioribus studiis destinatus, Franequerae Henricum Scotanum audiit: Graecae quoque et omnigenae literaturae amore flagrans, Iosephum Scalig. Lugduni Bat. ἐργοδιώκτην habuit, in principatu literarum eius postea successor. Sic famâ quoridie crescente, Anno Aet. 18. publice prim um Latinos, dein Graecos Auctores professus est, ultimo Politices et Historiarum Professionem suscepit: queis et Secretarii Acad. et Bibliothecarii nobile munus accessit. A Gustavo posthaec Adolpho Sueciae Regein Consiliariorum numerum ascitus et a Sereniss. Venetorum Rep. Equestri D. Marci dignitate ornatus, ipsum Urbanum VIII. Pontif. Rom. eruditionis suae admiratorem habuit, amplissimo honorario Romam, ut eam a barbarie vindicaret, invitatus. Obiit A. C. 1655. Patr Nicolai. Eius prodiêre poemata, Notae in N. T. etc. Vide Ant. Thys. Or. fun.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.